monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 21
et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse, 'homo' inquit 'adhuc indemnatus, ut possim vivere, parricidas panem rogo. ' cum movisset homines et flebili oratione et diserta, redit tamen ad sales: rogavit, ut in lautumias transferretur; non est, inquit, quod quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa (enim) minime lauta res est. Hoc rettuli, ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile es(se)t naturam suam effugere. quomodo posset ab illo obtineri, ne in declamationibus iocaretur, qui iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?